Evangelium Secundum Marcum*

Caput 10: Versus 11

Quicunque dimiserit.BEDA.Matthaeus plenius:Quicunque dimiserit uxorem suam, nisi ob fornicationem, et aliam duxerit, maechaturMatth. 5.. Una ergo solummodo causa est carnalis, fornicatio: una spiritualis, timor Dei, ut uxor dimittatur, sicut multi religionis causa fecisse leguntur. Nulla autem causa est Dei lege praescripta, ut alia ducatur vivente ea quae est relicta.
(* Traductions européennes)